# Anatomicae institutiones 126

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/126

Nam Nam tempore faetus inutiles sunt foeminae, deinde etiam brevioris vitae, nec tam diu operam dare possunt liberis atque viri. Sed de hac re plenius egimus in problem. Phil. & Med. rarior. & nobil. Exerc. 1. Integumenta & involucra data sunt testibus alia communia alia propria. Communia aliis partibus & ad tutelam ab externis injuriis data sunt duo. Primum ex cuticulâ & cure tenuiore, quàm alibi, efformatum, & dicitur strotum vel scortum, instar sacculi vel bursae foris propendens & tactu obvium. Molle est & rugosum, pinguedine carens, ad faciliorem extensionem & corrugationem: Quia materia pinguedinis oleosa ad testes abit in semen. Secundum ex panniculo carnoso constat, etiam tenuiore quàm alibi, venisque & arteriis referto, & δαρτος dicitur: quod tegumentum ab aliis sub scroti nomine comprehenditur. Propriae tunicae vel involucra, utrinque quemlibet testiculum investientia sunt tria. Prima Tunica propria dicitur ἐλυταομδὴς, id est, vaginalis, aliis verò ἐλικοειδης à formâ, quae tenuis est, sed tamenvalide, venis venis referta, orta à peritonaei processibus, Darto annascitur fibris multis menbraneis, quas alii pro peculiari tunica recensuêre.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
