# Anatomicae institutiones 127

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/127

Secunda ἐρυθροειδὴς, rubra, & fibris carnosis donata nonnullis, quae priori statim intus obducitur. Tertia ultima & infima immediatè testis substantiam ambiens, & veluti constringens, albuginea dicitur, quia alba est, crassa & valida, à tunicâ vasorum seminariorum ortaSubstantia testium est, glandulosa, alba, mollis, laxa & spongiosa, ob plurima vasa ibi dispersa, & cavernosa, absque tamen cavitate, uti epar & lien etiam cavitatibus carent. Vasa acceperunt omnis generis. Venas & interias à seminariis: nervum mediocrem à sexto pari, aliquando etiam bini recipiuntur à vigesimo primo pari spinalis medullae, vasis seminalibus conjuncti & in tunicas disseminati. Musculum habent utrinque unum, ortum à ligamento valido, quod in osse pubis est, ubi musculi abdominis transversi finiunt, quorum quasi partes esse videntur. Egrediuntur autem per processum peritonaei, & initiis testium adnascuntur. tur. Dicuntur Cremasteres seu suspensor es. testes enim aliàs pendulos suspendunt, ne vasa seminalia nimis detrahant. In coitum etiam testes retrahunt. ut canali semi nario abbreviato, citiùs & facihùs semen advehatur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
