# Anatomicae institutiones 13-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/13-3

Nam in mulieribus non tota ad testes feruntur, sed in medio dividuntur itinere & major pars ad testem abit, corpus varicosum constituens; minor in uterum de sinit, in cuius latera disseminatur, praecipuè verò ad superiorem fundi portionem, pro nutritione uteri & conceptus; & ut per ea vasa menstruorum pars aliqua in non gravidis expurgetur. Hanc ob caussam in mulieribus vasa haec non excidunt peritonaeo, neque os pubis pertingunt: quia testes & uterus intus sita sunt. Venae istae & arteriae seminales pluribus mirabilibus anastomosibus implicantur ad seminis praeparationem. CAPVI

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
