# Anatomicae institutiones 13

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/13

CASP. BARTHOLINUS. Eccare mihi viderer Generosissime OLIGER, si non tandem alto rupto silentio, ego qui virtuti tuae plurimùm tribuo, mentis nuncio calamo te compellarem: sidus illud Cimbriae, raraeque & eruditae nobilitatis exemplum. Etenim, ob dotes eximias, quas rerum parens Natura alijs invidisse, in te omnes quasi prodiga videtur effudisse; in tui amorem atque admirationem ivi à puero: neque adultiori mutavit animus; sed auxit: scitior his in oris factus humanitatis, pietatis, & doctrinae rarissimae; quibus omnibus alijs Musarum atque Gratiarum alumnis praeluxisti. Non est quod auribus tuis dem aliquid, aut gratiae.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
