# Anatomicae institutiones 131

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/131

Situs eorum est partim in scroto, partim in cavitare abdominis supra es pubis nam sursum feruntur, & praeparatoriis nectuntur per tenuem memo branam, atque pergunt ad ilia & os pubis, quod eam ob causam superficiariam cavitatem habet. Deinde deorsum reflexa super uretetes deducuntur, & sub posteriore parte vesicae super recto intestino ad vesicae collum utrinque dilatantur, ubi Finis est, & dilatata haec vasa constituunt VESICULAS SEMINARIAS multas seu cellulas, quae quasi utrinque unà, insignis, magna & anfractuosa videri posset, cum una in aliam eat. Rondeletius has vesiculas primus descripsit, & post eum Tallopius Vesiculae hae nerveae Sitae sunt inter vesicae urinariae & recti intestini ligamenta, ad latera vasorum deferentium, paulò antequam haec vasa crassiora fiant & uniantur, Vsus est semen elaboratum continere & reservare, ad futuros coitûs, adeò ut sufficere semen possit etiam pro multis foetibus. Itaque non mirum quod Aristoπaπrus an les proposuit, tadrum, cui exsecti erant restes, tamen postea genuisse: quamvis post exsediona testi hoc alii prostatis adscribant, ut Archanam gonera gelus & Columbus.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
