# Anatomicae institutiones 14-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/14-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/14-3

CAPVT XXVI. DETESTIBVS foemineis. TIESTES Verò MULIEBRES, licetTusu conveniant cum virilibus; in multis tamen, quo ad structuram, differunt. Et 1. quidem Situ; quem habent intrinsecùs in cavitate abdominis, supra fundum in non gravidis: nempe ut calidiores sint atque adeò foecundiores; cùm materiam elaborare debeant, ex quâ solâ homo generari debuit, accedente virili semine, non ut materia, sed ut efficiente. 2. Magnitudine, quae non tanta in mulietibus. 3 Superficie externâ, quae inaequalior est, 4. Figurâ, quae non ita rotunda: sed antica & postica parte lata atque depressa est. Magis etiam testes sunt interùs cavi, & repleti magis humore spermatico: 5. Substantia, quae putatur nonnullis durior esse quàm in viris, nonnullis, mollior. 6. TemLib. I. De 6. Temperamento, quod putatur communiter esse frigidius, & semen contentum humidius, tenuius & aquosius. 7. Inregumentis. Nam integuntur uni tantùm tunica: quia aliàs in loco sunt abdito: & illa validissimè adhoeret, atque Galeno δάρτος dicitur. Interim ubi vasa seminalia testes admittunt, quoad mediam partem à peritonaeo investiuntur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
