# Anatomicae institutiones 148

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/148

CAPVT XXVIII. DE VTERO IN genere. TERUS ab Utre ob cavitatem diVctus, matrix etiam dicitur, utriculus, & loci. In aliis animalibus teste Plinio, vulva dicitur, praesertim suilla, quam veteres Romani in delitiis habuerunt: qua de re videantur Plutarchus & Langius in epistolis. Situs est in hypogastrio, seu infima parte imi ventris, quae in cavitate, quae pelvis dicitur, constituitur ab osse sacro & ossi bus ilei: quare pelvis illa in foeminis amplior est: unde etiam nates habent grandiores & ampliores. Situs autem talis varia byesse debuit, ut distendi uterus pro foetus pogastrio positus ate magnitudine posset, & commodè etiam excludi infans. Deinde in medio locatus est uterus, ad nullum inclinans latus, nisi aliquando, dum utero gestat mulier masculum vel foemellam; tum enim dextrum vel sinistrum magis occupare solet. Positus vero est inter intestinum rectum subjacens, & vesicam incumbentem, tanquam inter duo pulvinaria. Quid ergo superbimo, qui inter stercus & urinam nascimur? Magnitudo consideratur in longitudine, latitudine & crassitie.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
