# Anatomicae institutiones 149

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/149

variantque haec omnia, pro ratione corporum, aetatis, & Veneris. Longitudo in iis, quae mediae staturae sunt, & Venere utuntur, à pudendo usque ad fundi finem communiter est undecim digitorum; fundi verò trium. Latitudo fundi duorum aut trium digirorum; quia in non gravidis eadem est latitudo fundi & cervicis. Atque hinc amplitudo facilè conjici potest. Sed virginibus, quae nondum ἄκμm attigerunt, parvus est, & vesicâ minor: perfectis major: quibus tamen à Venere abstinentibus, uti & vetulis satis parvus, sed crassus est At major in illis, quae saepè conceperunt, & utero gestarunt: ut manu comprehendi quasi possit, nisi quande jam gravidae sunt: tum enim magis magisque amplificatur, & cum ante ingravidationem sacri ossis initium non superavit fundus, postea ad umbilicum & ultra etiam exenditur, ut tenuibus intestinis incumbat, Crassities uteri eodem modo variat Nam in virginibus tenuis est substantia, in adultioribus crassior; & quo saepius mulier uterum gessit, eò crassior est uteri substantia.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
