# Anatomicae institutiones 15

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/15

Sed certè industriâ, sed vigilijs, sed laboribus (quibus omnia vendere mortalibus Dij solent) ea quaesivisti, acquisivisti; non satis esse ratus avis omni tam belli quàm pacis eximiâ dignitate gloriosè perfunctis editum esse, Patre verò regnorum Daniae, Norvvegiae, &c. Septemtrionalium ollim quadrumviro & Brorege: quin potiùs à nativitate & in cunis recte statuens habitum nullum & virtutem comparari, verùm crebris exercitijs & indefesso ingenij molimine, curâ atque studio, ut vera nobilitas nulla nostra sit, nisi, propritim parta; relliqua non nobis, sed avis, vel atavis accepta ferenda. Sed stilum in laudes tuas non solvo ampliùs: tum quia ego impar, tum ne adulari me Momus perhibeat. capropter, inquam, quasr astro quopiam inclinante, in tui amorem ivi a puero, qui adeò magnis auctibus modò augescit, ut intus se continere ulteriùs nequiens foràs prorumpat, & hanc Epistolam manibus extorqueat. Eam verò ad te mittere relligio est absque comite aliquo muners; eoque, uti pro viribus patitur penu meum, chartaceo: quale prae aureo tibi arridere sat scio.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
