# Anatomicae institutiones 151

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/151

Sed licet ad rotundam accedat, quò capacior sit uterus; tamen Vera Vteri sentimus cum Sorano & Fallopio funfigura. dum cucurbitulae optime assimilari posse: quia fundus rectà deorsum sensim angustatur. Collum verò uteri canalem oblongum & rotundum repraesentat. Connexio vel est Colli uteri, vel fundi. Collum vel cervix suâ substantia & per membranas alligatur; fundus verò per ligamenta peculiaria. A parte anticâ adnascitur cervix vesicae urnariae & ossibus pubis per membranas à peritanaeo ortas. A postica, ossi sacro, & intestino recto cum aliqua pinguedine: circa pudendum verò cum ano coalescit. Ad latera per membranas peritonaeo laxè nectitur. Fundus sua substantia non annectitur. Ligamena sed liber est, quia moveri debuit, ut in nteri. actione dicetur; ad latera verò annectitur tur per ligamento: u duo paria, quorum vsus, uterum suspensum tenereVnum par saperius est, latum & membranosum. statuitur à musculis lumborum ortum; definit verò infundum uteri prope cornua. Laxum & molle est, ut extendi & contrahi queat. Aliqui vespertilionum alis assimilant.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
