# Anatomicae institutiones 154

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/154

Visa uteri sunt venae, arteriae & nerVina Venae & arteriae se invicem comitantes, illae tamen hi smajores, feruntur inter uteri tunicas. Suntque duplices: Aliae supernè oriundae, aliae infernè. Nam à superioribus & inferioribus partibus, hoc est, à toto corpore venire debebat sanguis, tum ut in mensibus totum corpus expurgaretur, tum ut tempore gestationis foetus nutriretur. Quae supernè veniunt, uteri corpus totum, sed fundum praecipuè perreptant, suntque rami ex seminalibus derivati, antequam vasa praeparantia constituantur. Termini venarum sinistri cum dextris junguntur: ut pars dextra etiam serosâ humiditate stimulata voluptatem sentiat. Per hos sanguis menstruus funditur in non gravidis. Quę venae ab infrà veniunt, & ascendunt, à cavae ramis hypogastricis oriuntur, suntque majores, & uteri collum perreptant, & infimam fundi partem, ubi cum superioribus ubique junguntur. Nam vasa per fundum lata admodum uniuntur & extra, & in ipsius uteri substantia. Quae ἀναστόμωσες magis apparent in menstruosis & gravidis. Harum venarum oscula cavitatem fundi subeunt, quae acetabula dicuntur, item cotiledones. qui hiant & aperiuntur, cum menstrua purgantur: gantur: & in gravidis, ubi epar uterinum iis jungitur (in brutis verticilli) sanguinem hauriens pro foetu.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
