# Anatomicae institutiones 16-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CARVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16-2

Crassum, tenacius, strigmentorum instar adhaerens, quod exsiccari & in cuticulam verti putant Archangelus & Laurentius, & monstrant ex sordibus, quae ex pedum plantis in balneo abraduntur. Atqui hoc modo in balneis cuticula decederet. Ergo materia est aliud excrementum, nemSè vapor oleosus, crassus, lentus, & humidus (nam ex siccis halitibus fit pilus) ex cute & membris, subditis. Sic videmus in pulte cuticulam superiùs fieri ex vaporibus ascendentibus & per frigus conig. E densatis. Genita verò est cuticula partim in utero cum cute, partim extra. Intra. nàm i. sic etiam rudimenta & initia adsunt dentium, pilorum, unguium, in foetu. 2. absque cuticula, maderet cutis, & exsudaret humor cum dolore, ut in intertrigine & phaenigmis. 3. Experientia ostendit cuticulam in abortu nonnihil conspicuam, & vi cujuscujusdam humiditatis abradentis separari potest. Sed adhuc in utero est tenellula, mollior & inchoationem duntaxat accepit, quia ibi non tanta frigiditas est, sed minor, videlicet ex serosa humiditate foetum ambiente. Verùm extra uterum complementum accipit, & perfectionem à frigiditate aëris, quae magis condensat, exsiccatque. EFFICIENS ergo remota & interna est calor internus, vaporem protrudens ad superficiem corporis, quemadmodum calore Solis fiunt exhalationes.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
