# Anatomicae institutiones 16-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16-3

Situ suo testes ex dimidio ambiunt, sed ubique à testibus distant: atque Alligantur saltem per tenuissimas menBranas, alis vespertilionum similes, per quas venae & arteriae multae disseminantur, à testibus in hos meatus delatae, & semen ex restibus huc transferentes. Substantiâ sunt nervosi, albâ, densâ & dura, Figurâ reretia & cara, quemadmodum deferentia in viris. Ductus eorum non est rectus, sed fleauosus, quia via est brevis, à testibus ad uterum. At voluptas non debebat esse brevis, quando femen in coitu confertim emittitur à testibus in uteri cornua. Etx quod in viris sunt vesiculae seminales, semen Lib. I. De semen asservantes; id in mulieribus, cùm saepè coeant & semen emittant, esse possunt caeci hi meatus: sunt enim ita annexi testibus per membranulas, ut per vasa ad se a testibus translata, tanquam per venas me saraicas facilè trahant coctum ab ipsis semen, & in se recondantus ad usum. Abortu ad uteri fundum ampla sunt, & in progressu ad finem angustantur, licet in extremitate aliqualem amplitudinem retineant.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
