# Anatomicae institutiones 16

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/16

Atque hoc quidem in gratitudinis τεκμήριον, ob singularem illam tibi ingenitam humanitatem; qua litteratos omnes non invitus beas, & me quoque de facie ignotum (de fama enim ignotus tibi esse non possum) adamasti, sponteque in clientelam suscepisti. An tantùm valui, ut à te amari meruerim? Ex sulo potiùs genij tui benigni ductu atque instinctu factum interpraetor. Qua benignitate jam fretus, scripta haec mea nomine tuo. Vir inter optimos Nobilissime, inter nobilissimos optime, inter utrosque doctissime, nobilitare fustinui. Et jam plenissimo gradu ad te eunt; à cujus splendore, splendorem illa possint mutuari, ut astrum aliquod nebulosum à fulgido illo Sole Ea si in manûs tuas vultu sereno & annuente, me verò in animum penitiùs admisetis, defunctum me re ex sententiâ abs me gesta arbitrabor; felicioremque me judicabo, Quàm si me liquidus fortunae rivus inauret. Diu vive & vale; mihique favere perge. Ad benivolum Lectorem meum

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
