Latin
CAPVT XXXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 167
Unproofread scanNot analysed yet
Sententia communior est hymenem esse membranam transversam intus in collo uteri, paulò supra collum vesicae, quae obstat primo penis introitui. Atque pro hac opinione stant experientiae &autoritates plures: &primò quidem quatuor clarissimorum Patavinorum Anatomicorum, Vesalii, Fallopii, Aquapendentis, Casserii. Et vetustas ferè tota non ignoravit. Vnde autor ipsius carminis antiqui: Est magnum crimen perrumpere virginis hymen. Astipulatur Archangelus, Alexander Benedictus, Wierus. Cognevit idem &Carpus, nec ignorasse videtur Scaliger exerc. 175. sect. 1. ubi loquitur de radice quadam mirificè ad Venetem faciente. Ait enim: si quis super aa ninam reddiderit, illico turgere libidinibu ajunt: virgines, quae praesunt pascuis, si super ta sedeant, aut urinam faciant, eis perinde rumpi naturae membranam, atque si à viro fuerint vitiata. Columbus ter invenit, Bauhinus bis, uti testatur in libro de partibus similaribus, &in institutionibus assentiri videtur. Wolsius Pataviae se invenisse testatur. Nec opus est omnium autoritates huc afferre. Quod Lib. 1.