# Anatomicae institutiones 167

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/167

Sententia communior est hymenem esse membranam transversam intus in collo uteri, paulò supra collum vesicae, quae obstat primo penis introitui. Atque pro hac opinione stant experientiae & autoritates plures: & primò quidem quatuor clarissimorum Patavinorum Anatomicorum, Vesalii, Fallopii, Aquapendentis, Casserii. Et vetustas ferè tota non ignoravit. Vnde autor ipsius carminis antiqui: Est magnum crimen perrumpere virginis hymen. Astipulatur Archangelus, Alexander Benedictus, Wierus. Cognevit idem & Carpus, nec ignorasse videtur Scaliger exerc. 175. sect. 1. ubi loquitur de radice quadam mirificè ad Venetem faciente. Ait enim: si quis super aa ninam reddiderit, illico turgere libidinibu ajunt: virgines, quae praesunt pascuis, si super ta sedeant, aut urinam faciant, eis perinde rumpi naturae membranam, atque si à viro fuerint vitiata. Columbus ter invenit, Bauhinus bis, uti testatur in libro de partibus similaribus, & in institutionibus assentiri videtur. Wolsius Pataviae se invenisse testatur. Nec opus est omnium autoritates huc afferre. Quod Lib. 1.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
