Latin
CAPVT XXXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 169
Unproofread scanNot analysed yet
Figura. In medio est instar annuli perforata, ut minimi digiti apicem in adultioribus intromittat, per quod foramen menses effluant. Verum hoc foramen tripliciter invanit saepissimè Aquapendens, quemadmodum ex ipsius ore hausimus. I. Ut naturaliter sit constitutum, &respiciat foramen vulvae. II. Ut superius appareat, &non vulvam rospiciat. 111. Ut in medio non foramen sit rotundum, sed rima oblonga. Rarum vero est hymenem esse absque ullo foramine, &tùm menses egredi non possunt, undetandem morbi &mors, nisi aperiatur, ut exempla testantur. Magnitado. Ad latera cervicis ubi enascitur, crassior est quàm in medio. Connexio Continuatur substantiae cervicis, ac si ex ea enasceretur. Substantia est partim membranea, partim carnea, neque tamen admodum crassa, est. In aliis vero tenuior est atque imbecillior, in aliis solidior crassiorque, &aliquandoita firma, ut sectione oposit, prę sertim; quande quando segnior &impotentior est miritus: alioquin srhic validus, solet tandem post menses aliquot pertundere. Venulis donata est haec membrans multis, quibus in primo coitu ruptis, dolor &sanguinis profusio oritur. Tandem vero evanescit ex coitu vel aliàs petulanti attritu, quemadmodum in viris fraenum glandis quando laceratur.