# Anatomicae institutiones 17-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/17-2

Dico ab ortu: aut si ibi inseri dicantur, nihil refert. Vasa verò haec in sola uteri latera, quae cornua dicuntur, inseri opinio est Galęni & fere omnium exercitatissimorum Anatomicorum, qui aliam insertionem se reperire non potuisse profitentur, imò Galenus aperte negat. At Laurentius gloriatur se invenisse ductum aliquem alterum, qui non in fundum, ut prior cerviceabit: adeò ut cujusque, sed in vasis deferentis pars una brevior sed amplior in sui lateris medium cornu inseratur. & ibi in uteri capacitatem semen perfectè coctum effundatur: Altera vero pars angustior & longior, secundum uteri latera feratur infra os ad cervicis initium. Varolus autem hujus alterius partit etiam naeminit, aitque eam in iis, quae non conceperunt, adeò exiguam esse, ut non nisi à perito Anatomico observetur; in gra vidis verò esse amplissimam.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
