# Anatomicae institutiones 172

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/172

MAGNA FOSSA cum exterioriRIMAMAGNA, & eam fossam navicularem vocare polsumus; quia naviculae figuram haber. Est enim retrorsum magis profunda & lata, ut inferior posteriorque finis tanquam in fossam degeneret. Colli uteri orificium seu principium in fossae medio est. Debebat autem fossa unà cum rimâ externa amplior esse, ut foetus in exteriori parte facilius exiret; cum cutis non ita dilatari possit, uti membranosa, quae intus est, substantia. Deinde RIMAE duae occurrunt COLLATERALES, quae minores: dextra & sinistra, suntque inter labia & alas. omnium In fossa verò hac magnâ primò conspiciuntur carunculae quędam, de quiCAPVI bus modò agendum.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
