Latin
LIBER
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 187
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. De Media Cavitate. Edi Venter THORAX dictus est totum id, quod circumscribitur superiore parte, à claviculis; inferiore, à diaphragmate; parte antica, à sterno; posticâ, ab ossibus dorsi; lateralibus, à costis. Pars anterior dicitur σόρνον &pectus, posterior, dorsum; laterales, latera. Antiqui verò ut Hippocrates, Aristot. &c totum illud à clavibus ad pudenda usque, hoc est, &medium &imum ventrem sub nomine thoracis complexi sunt. Itaque hac significatione Hippoc. rectè scripsit Epar in thorace locatum esse; quod alii imperiti non intelligentes putarunt Hippocratem Anatomes ignarum fuisse, SubstanSubstantia eius externa est partim olsea, partim carnea. Non totus carneus est hic venter, sit. uti infimus. 1. Quia non continet partes, quae idfigniter distendi debebant. 2. Ne pinguedo nimia ibi generaretur, &respirationem impediret.