Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 19
Unproofread scanNot analysed yet
Vndè Galenus ait, quod sit quasi nervus san guine praeditus: non ait simpliciter, ex carne &nervo; sed cum particula quasi. Nam &membranę eam assimilat, quia ali cubi extendi potest, sentit exquisitè, albicatu. Aristoteles ex carne e xsiccatâ &sene- Aristoriles refutascente cutim constare voluit. Atqui cutur. tis deglubitur facilè à subjectis partibus, &inter carnem &cutim est pinguedò, membrana, &c. Alij ex extremitatibus vasorum dilatatis, eò quod ubique vivat &sentiat, &in eam vasorum extrema desinant: Verùm hoc de omnibus partibus dici potest. Alij ex nervis mollioribus in superficie corporis expansis, concurrente sanguinis additione: Verùm haec opinio ejusdem cum pribri valoris est. Ergo ex semine in quantitate moderata accepto constat cutis: &pro ampliatione moderatum sanguinem accepit: Materia Nam videtur tamen superare semenCutis. albialbicat cutis naturaliter: licet pro subjectorum corporum &humorum copia variet. Nam qualis humor, ralis color in cute efflorescit. Sic Sanguinei rubent Icterici flavescunt vel nigricant. Caro, si subjacet, citiùs rubet: si pinguedo, albicat? Ad semen respiciunt autores, quando ajunt cutim vulneratam non coire. Ratione sanguinis simile quid cuti fit, cicatrix: estque ex carne exusta &quasi exsiccatâ.