# Anatomicae institutiones 19

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/19

Vndè Galenus ait, quod sit quasi nervus san guine praeditus: non ait simpliciter, ex carne & nervo; sed cum particula quasi. Nam & membranę eam assimilat, quia ali cubi extendi potest, sentit exquisitè, albicatu. Aristoteles ex carne e xsiccatâ & sene- Aristoriles refutascente cutim constare voluit. Atqui cutur. tis deglubitur facilè à subjectis partibus, & inter carnem & cutim est pinguedò, membrana, &c. Alij ex extremitatibus vasorum dilatatis, eò quod ubique vivat & sentiat, & in eam vasorum extrema desinant: Verùm hoc de omnibus partibus dici potest. Alij ex nervis mollioribus in superficie corporis expansis, concurrente sanguinis additione: Verùm haec opinio ejusdem cum pribri valoris est. Ergo ex semine in quantitate moderata accepto constat cutis: & pro ampliatione moderatum sanguinem accepit: Materia Nam videtur tamen superare semenCutis. albialbicat cutis naturaliter: licet pro subjectorum corporum & humorum copia variet. Nam qualis humor, ralis color in cute efflorescit. Sic Sanguinei rubent Icterici flavescunt vel nigricant. Caro, si subjacet, citiùs rubet: si pinguedo, albicat? Ad semen respiciunt autores, quando ajunt cutim vulneratam non coire. Ratione sanguinis simile quid cuti fit, cicatrix: estque ex carne exusta & quasi exsiccatâ.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
