Latin
CAPVT I
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 191
Unproofread scanNot analysed yet
Nam exquisitum sensum habet, cum quasi centrum sit, in quod nervorum, arteriarum &venarum fines desinunt, Color in virginibus est rubeus, in lactantibus lividior, in quibus etiam magis protuberant ex infantis suctione; ineffoeris nigrior. Circulum habet circumjectum, quem carcolam vocant, in virginibus pallidam, sa praegnantibus &lactantibus fuscam, invetulis nigram. Versorata est in medio, pro lactis exitunam Vsus papillae est, ut instar canalis vel infundibuli ori infantis indatur, ut lac sugat: Deinde, ut ad titillationem faciat. MEMMILLA intrinsecus constat ex membranâ, vasis, glandulis vel potiùs glandulosis corporibus, pinguedine: licer licet duo postrema mammas praecigrè constituant. Inter membranam &c tim glandulae &pinguedo habitant. 2 Membrana verò glandulosam substantiam, quam succingit, subjectis annictit musculis. Glandulae multae sunt: In Virginibus duriores, in vetulis absumtae, in praegnantibus &lactantibus tumidiores. Una tamen magna est sub papillâ, quam reliquae minores circumstant, &vasi rum plexus infiniti interciiiuntur. Vsus est, sanguinem in lac convertere. Pinguedini verò, quae circumfunditur; calorem addere &aequalitatem mammis. Vasa.