# Anatomicae institutiones 191

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/191

Nam exquisitum sensum habet, cum quasi centrum sit, in quod nervorum, arteriarum & venarum fines desinunt, Color in virginibus est rubeus, in lactantibus lividior, in quibus etiam magis protuberant ex infantis suctione; ineffoeris nigrior. Circulum habet circumjectum, quem carcolam vocant, in virginibus pallidam, sa praegnantibus & lactantibus fuscam, invetulis nigram. Versorata est in medio, pro lactis exitunam Vsus papillae est, ut instar canalis vel infundibuli ori infantis indatur, ut lac sugat: Deinde, ut ad titillationem faciat. MEMMILLA intrinsecus constat ex membranâ, vasis, glandulis vel potiùs glandulosis corporibus, pinguedine: licer licet duo postrema mammas praecigrè constituant. Inter membranam & c tim glandulae & pinguedo habitant. 2 Membrana verò glandulosam substantiam, quam succingit, subjectis annictit musculis. Glandulae multae sunt: In Virginibus duriores, in vetulis absumtae, in praegnantibus & lactantibus tumidiores. Una tamen magna est sub papillâ, quam reliquae minores circumstant, & vasi rum plexus infiniti interciiiuntur. Vsus est, sanguinem in lac convertere. Pinguedini verò, quae circumfunditur; calorem addere & aequalitatem mammis. Vasa.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
