# Anatomicae institutiones 2-24

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-24

Inferior pars sub inferiori labio mentum dicitur; carnosa sub mento pars, huccula. Os verò constat ex partibus partim osseis, ut maxilla superiori & inferiori cum dentibus, partim carnosis, ut labijs, musculisque labiorum, buccarum, & m.xillae inferio. ris. Oris tota interna capacitas succingitur crassa tunicâ, quae & gingivas & kabia ambit; & reduplicari putatur, quando uvulam constituit. Usus oris. 1. Cibum & potum recipere, & ad ejus praeparationem seu Chilificationis principium, quod in ore fit, facere. 2, Ad inspirandum & exspirandum. 3. Ad vocem. 4. Ut per os excrementa exeant pulmonum, capitis & ventriculi, per screatum, exspuitionem, vomitionem. MuscuFr4.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
