Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-25
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. carnoso: Implantatur in maxillae cerjm cem &ejus capitis internam sedem. Usus, antrorsum movere &exerere. Quartus mansorius alter dicitur, cra sus &brevis; Oritur nervosus ab ossis sphoenoidis processibus alatis; maxillaeque inseritur parti internae &posteriori, tendine latò &valido. Usus maxillam sursum trahere, &temporalem adjuvare. Quintus graphyoides dicitur, quia Oritur ab appendice styloide, membranosus &latus, mox verò teres &carnosus factus in medio tendinosus redditur, rursumque carnosus factus in mentum inseritur. Hinc duplicem ventrem habere conspicitur, ideoque digastricus etiam dicitur. Usus maxillam deorsum trahere &os aperire. Alij vero pro alio pari agnoscunt partem musculi quadrati ad mentum medium infixi. CAPVT XII. DE PARTIBVS IORE CONTENTIS, Gingiva, Palato, Uvula, faucibus, &osse gutturis. Partes Artes in ore contentae sunt, praeter dentes: gingivae, palatum, uvula, fauces, os linguae, lingua ipsa, tonsillae, larynx, &oesophagi princinium. De tribus posterioribus in libro secundo ob partium connexionem actum est. De quinque prioribus hoc agemus capite, &de lingua in sequente, GINGIVA est caro dura dentes instar valli cingens, &in edentulis aliquid etiam ad ciborum contritionem faciens: quâ vel exesa, vel nimis relaxata, vel nimis exsiccata, dentes vacillant aut excidunr.