Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-26
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. gargareon dicitur à sono, videlicet gargi risatus item gurgulio, columna. Estque processus ex SUBSTANTIA glandosa, spongiosa &rubra, quam pls tat Columbus oriri ex palati tunica eo loci reduplicata. Est rotundè oblonga, superiùs crassior, &in acutum obtuse desinit. Aliquando ab humoribus delabentibus nimis dependet, &dicitur casus uvulae. Vus, moderari aëris frigiditatem, ne subi tò in pulmonem irruat. Alij falso putant facere ad vocis modulationem, unde vocant vocis plectrum. At etiamsi laedatur &penitus absumatur, non tamen vox laeditur, nistaliae vicinae partes ad vocem conferentes laedantur. FAUCES aliquando dicuntur de toto oris hiatu: strictè verò de posteriore &inferiore parte, quae non nisi ore aperto &lingua depressa conspicitur. Graeci φάρυγγα vocant; quae tamen vox apad Hippocratem saepe notat faucium affectus ut inflammationem &c. Galeno dicitur Isthmus, ob loci angustiam. In faucibus Os est, quod à forma Graecae literae o dicitur υοειδὲς ὑψιλοειδὲς, item à forma literae λλαμβδοειδὲς. Di- Appellatiocitur item os gutturis, &os linguae, de quo nes vsis Sycidis.