# Anatomicae institutiones 2-26

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-26

LIBER III. gargareon dicitur à sono, videlicet gargi risatus item gurgulio, columna. Estque processus ex SUBSTANTIA glandosa, spongiosa & rubra, quam pls tat Columbus oriri ex palati tunica eo loci reduplicata. Est rotundè oblonga, superiùs crassior, & in acutum obtuse desinit. Aliquando ab humoribus delabentibus nimis dependet, & dicitur casus uvulae. Vus, moderari aëris frigiditatem, ne subi tò in pulmonem irruat. Alij falso putant facere ad vocis modulationem, unde vocant vocis plectrum. At etiamsi laedatur & penitus absumatur, non tamen vox laeditur, nistaliae vicinae partes ad vocem conferentes laedantur. FAUCES aliquando dicuntur de toto oris hiatu: strictè verò de posteriore & inferiore parte, quae non nisi ore aperto & lingua depressa conspicitur. Graeci φάρυγγα vocant; quae tamen vox apad Hippocratem saepe notat faucium affectus ut inflammationem &c. Galeno dicitur Isthmus, ob loci angustiam. In faucibus Os est, quod à forma Graecae literae o dicitur υοειδὲς ὑψιλοειδὲς, item à forma literae λλαμβδοειδὲς. Di- Appellatiocitur item os gutturis, & os linguae, de quo nes vsis Sycidis.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
