Latin
CAPVT III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam 1. Sanguis etiam hoc modo extra vasa concrescit. ob frigidi aëris accursum, licet ob internam etiam frigiditatem. 2. Aristoteles ait, ex ijs quae liquantur, quaecunque calore solvuntur, à frigore densantur quemadmodum oleum. 3. Frigidiora sunt pinguiora, ut, castrata, foeminae, item quae in terrà diu latent ociosa: sic hyeme omnia pinguiora sunt. 4. Non nisi locis frigidis ad nascitur pinguedo: quemadmodum in membranis: ita videmus omentum esse pingue ratione membranosae substantiae, tum etiam ratione loci, à calidioribus visceribus remoti, quandoquidem intestinis incumhit, peritoneo subijcitur, &quia pluribus venis &arterijs refertum est, multum pinguedinis colligit. Sic circa cor nascitur adeps, nam ibi pericardium adest; frigida &crassa membrana; deinde serosus humor in eo contentus; ex inferiore parte δάφραγμα sepflabellum, ex utroque latere pulmones instarfollium, mediastinum, &c. Sic ad renes nascitur pinguedo, quia seroso abundant excremento, spinae adjacent, intestinis operiuntur. 5. Oper5. Operculum aquę ferventi imminens, vapores ad se sublatos cogit, &in aquam vertit, ob frigiditatem. Nam fac aerem calidissimum ambire, tùm vapores operculo insidentes non densantur. Alia opinio est, quod pinguedo sit à causa calida, eò quòd materia ejus sit calida, &quod flammam facilè concipiat pinguedo, item, quod omnia in corpore fiant, per coctionem &calorem. Sed ex praecedentibus responsio liquet. Et nos non intelligimus simpliciter trigiditatem, unde cruditas, sed debilem calorem.