# Anatomicae institutiones 2-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-3

Nam 1. Sanguis etiam hoc modo extra vasa concrescit. ob frigidi aëris accursum, licet ob internam etiam frigiditatem. 2. Aristoteles ait, ex ijs quae liquantur, quaecunque calore solvuntur, à frigore densantur quemadmodum oleum. 3. Frigidiora sunt pinguiora, ut, castrata, foeminae, item quae in terrà diu latent ociosa: sic hyeme omnia pinguiora sunt. 4. Non nisi locis frigidis ad nascitur pinguedo: quemadmodum in membranis: ita videmus omentum esse pingue ratione membranosae substantiae, tum etiam ratione loci, à calidioribus visceribus remoti, quandoquidem intestinis incumhit, peritoneo subijcitur, & quia pluribus venis & arterijs refertum est, multum pinguedinis colligit. Sic circa cor nascitur adeps, nam ibi pericardium adest; frigida & crassa membrana; deinde serosus humor in eo contentus; ex inferiore parte δάφραγμα sepflabellum, ex utroque latere pulmones instarfollium, mediastinum, &c. Sic ad renes nascitur pinguedo, quia seroso abundant excremento, spinae adjacent, intestinis operiuntur. 5. Oper5. Operculum aquę ferventi imminens, vapores ad se sublatos cogit, & in aquam vertit, ob frigiditatem. Nam fac aerem calidissimum ambire, tùm vapores operculo insidentes non densantur. Alia opinio est, quod pinguedo sit à causa calida, eò quòd materia ejus sit calida, & quod flammam facilè concipiat pinguedo, item, quod omnia in corpore fiant, per coctionem & calorem. Sed ex praecedentibus responsio liquet. Et nos non intelligimus simpliciter trigiditatem, unde cruditas, sed debilem calorem.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
