# Anatomicae institutiones 2-32

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-32

Reliqua pars trunci septi fissuram penetrat, & ramos per infimum ventrem spargit, quorum alii comitantur ramos venae portae, alii ramos venae cavae. Qui comitantur ramos venae portae, sunt 1 tres; Caeliaca arteria, Mesenterica supirior & inserior. CAELIACA ita dicta, quòd plurimos ramos mittat ad ventriculum, anterius prodit ex aorta, omento suffulta, & dividitur in ramum dextrum graciliorem, atque sinistrum ampliorem, qui sub ventriculi regione postica nectuntur venae portae in pancreate. Dexter ad epatis cavum ascendens, & non nihil progressus, à parte altiore generat gastricam dextram, & cisticas gemellas; χοf. Ab inferiore ἐπιπλοὴν dextram, intestinalem, & gastro epiplo in dextram, ad imitationem venae portae: ideò quae ibi ditis. nimus, hic repetantur. Reliquu ex ramo dextro abit in superficiem epatis cavam. Sinistes Sinister, vel arteria splenica, dextro major est, ne facilè obstruatur à crassis succis, & ut sufficientem spiritum vitalen spleni impertiat. Haec arteria splenice venae attensa flexuoso & obliquo ductu ad splenem abit, deinde eodem modo, quo vena splenica, ramos spargit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
