Latin
LIBELLVS. IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-38
Unproofread scanNot analysed yet
Superier ejus pars cum externo brachii processu articulatur per διάρθρωοιν, unde motus pronus &supinus. Inferior per appendicem cum carpi osse ad maximum digitum. Hnius superior pars tenuior, inferior crassior; contra quàm in priori. MANUS EXTREMA seu parva quadruplicia habet essa: Carpi seu brachialis, metacarpi seu postbrachialis, digiterum &sesamina. CARPUS Arabibus Rasetta ecto habet ossa distincta, ἀνόνυμα, inaequalia admodum figura &magnitudine differentia. Primo ortu sunt cartilagines, postea fiunt ossa spongiosa. Obducuntur ligamentis cartilaginens validissimis, &simul constringuntur, ac si unum os essent. Atque haec ligamenta ab inferioribus processibus radii &cubiti orta articulationi inserviunt. Alia verò sunt ligamenta, quae transversa, &annuli formam habentia, pro firmandis &tuto transmittendis tendinibus: Internum, continens musculorum digitos digitos flectentium tendines, &externum extendentium. Quae vinenla licet unum videantur, in plura dirimi possunt. Ordine aliquo disponuntur ossa Carpi: nam supernè quatuor sunt, ra d dio &cubito articulata: infernè totidem, quatuor metacarpi ossibus connexa. METACARPIUM vel palma? quatuor habet essa (aliis quinque, qui primum pollicis inter haec numerant) oblonga &gracilia.