# Anatomicae institutiones 2-38

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLVS. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2-38

Superier ejus pars cum externo brachii processu articulatur per διάρθρωοιν, unde motus pronus & supinus. Inferior per appendicem cum carpi osse ad maximum digitum. Hnius superior pars tenuior, inferior crassior; contra quàm in priori. MANUS EXTREMA seu parva quadruplicia habet essa: Carpi seu brachialis, metacarpi seu postbrachialis, digiterum & sesamina. CARPUS Arabibus Rasetta ecto habet ossa distincta, ἀνόνυμα, inaequalia admodum figura & magnitudine differentia. Primo ortu sunt cartilagines, postea fiunt ossa spongiosa. Obducuntur ligamentis cartilaginens validissimis, & simul constringuntur, ac si unum os essent. Atque haec ligamenta ab inferioribus processibus radii & cubiti orta articulationi inserviunt. Alia verò sunt ligamenta, quae transversa, & annuli formam habentia, pro firmandis & tuto transmittendis tendinibus: Internum, continens musculorum digitos digitos flectentium tendines, & externum extendentium. Quae vinenla licet unum videantur, in plura dirimi possunt. Ordine aliquo disponuntur ossa Carpi: nam supernè quatuor sunt, ra d dio & cubito articulata: infernè totidem, quatuor metacarpi ossibus connexa. METACARPIUM vel palma? quatuor habet essa (aliis quinque, qui primum pollicis inter haec numerant) oblonga & gracilia.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
