# Anatomicae institutiones 2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, PRAELOQUIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/2

Ad te, inquam, me converto, FABRICI, venerande senex, Patavine Aesculapi, quem ego chirurgorum Deum & Regem vocare soleo, Anatomiae vero instauratorem non post remum: ita vestigijs antecessorum tuorum Vesalij & Fallopii insiscis, ut tempore salrem, neutiquam eruditione experientiâque te ijs posteriorem probes. Quod si forte à praxi tuà omißior in hoc opusculum incideris, leveque oculorum ei operam dederis, deprehendes discursùs tuos publicos, quos Patavij numquam absque delectatione, adde & fructu, auri bus usurpavi, ad hominem Danum non inanes redij sse. Vbi ab aliorum distas opinionibus (sicuti à veritate quàm autoribus pendere mavis) ibi tuam quoque prout ex ore tuo & conversatione percipere licuit sententiam, lubens addo citoque neque tamen, quod alij factitare non sunt veriti, tamquam meam mihi vendico. Quae verò mea sunt, meoqu. labore inventa lubens tuo judicio dexterrimo submitto. Et tuo quoque carißime & clarißime CASsi. Prafatia. CASSERI, quo adeò familiariter usus sum cottidie, ut fratrum loco nos invicem haberemus. Faues ergo hoc, quod posco, pro amicitià nostra, quae inviolata semper manebit, facies pro bono pubiico; cujus etiam gratiâ, quae in Anatomicis praestiti.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
