Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 21
Unproofread scanNot analysed yet
prout partes subjectae requirunt, ideò etiam Fori sita est, &quia emunctorium qua si corporis esse debet. Perforata est varijs in locis ad introitum &exitum necessariorum. Sunt autem ejus foramina alia conspicua, ut, ad os, aures, nares &c. alia inconspicua &insensibilia, ut pori, qui dant exitum excre mentis, fuligines excludunt, attrahunt? aërem ambientem. Crassa est cutis, sed tenuior quàm in alijs animalibus, mollis &exquisitè sentiens, sed mollior &rarior in facie, pene &scroto; durior in cervice, cruribus, plantis pedqu, dorso media in duricie &mollicie est in digitorum apicibus. Sic quaedam cutis est crassissima, ut in Capite (teste Aristotele, quem falso citat Columbus) Quedam crassa, ut in collo; quędam tenuis, ut in lateribus, unde titillatio; quaedam tenuior ut in volâ manus, tenuissima in labijs. Connexio. Quaedam cutis à subjectis partibus facilè separatur, ut in ventre inferiorę &medio, brachijs &cruribus. Ab alijs difficulter, ob membranam carnosam, cui nectitur fibris &vasorum beneficio. In plantis pedum &volis manuum vix separatur, quibus connascitur ad firmiorem apprehensionem.