# Anatomicae institutiones 21-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE PANCREATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/21-2

III. Etia superius diaphragmati, sed à sinistris per aliud ligamentum à peritonaeo natum, teres & validissimum: posterias etiam, ubi cava transit, gibba parte peritonaeo adhaeret. Substantiam habet rubram & mollem, vasis Circumfusam, instar sangvinis concrer, unde παρέγχυsια dicitur, id est. affusio, quia affunditur vasis, & spacia inter haec replet. Color epatis sani rubicundus. In quibusdam aegris, ut hydropicis pallidum est valde, uri etiam splen & renes. Vasa autem illa in epate sunt radices venae portae & cavae (paucis interjectis arterijs & exilibus, magis albentibus, à caeliacâ per simam partem dispersis; cum gibba à diaphragmatis motu ventiletur) quae apparent distinctae abstracta carne seu parenchymate epatis, quomodo ferantur hinc inde mordinate, inter quas etiam disseminantur tenues surculi, in unumpostea porum euntes, & bilem ad folliculum deferentes. Conjungitur autem cum radicibus pottae, ut ibi sanguis à bile segregetur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
