# Anatomicae institutiones 21

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/21

prout partes subjectae requirunt, ideò etiam Fori sita est, & quia emunctorium qua si corporis esse debet. Perforata est varijs in locis ad introitum & exitum necessariorum. Sunt autem ejus foramina alia conspicua, ut, ad os, aures, nares &c. alia inconspicua & insensibilia, ut pori, qui dant exitum excre mentis, fuligines excludunt, attrahunt? aërem ambientem. Crassa est cutis, sed tenuior quàm in alijs animalibus, mollis & exquisitè sentiens, sed mollior & rarior in facie, pene & scroto; durior in cervice, cruribus, plantis pedqu, dorso media in duricie & mollicie est in digitorum apicibus. Sic quaedam cutis est crassissima, ut in Capite (teste Aristotele, quem falso citat Columbus) Quedam crassa, ut in collo; quędam tenuis, ut in lateribus, unde titillatio; quaedam tenuior ut in volâ manus, tenuissima in labijs. Connexio. Quaedam cutis à subjectis partibus facilè separatur, ut in ventre inferiorę & medio, brachijs &cruribus. Ab alijs difficulter, ob membranam carnosam, cui nectitur fibris & vasorum beneficio. In plantis pedum & volis manuum vix separatur, quibus connascitur ad firmiorem apprehensionem.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
