# Anatomicae institutiones 236

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/236

Tertium par ab annularis lateribus superiùs oritur, & ad glottalis latera ad articulum inseritur, laryngem aperiens. Quartum par intrinsecum & valde latum, prodit à scut iformi anteriùs & interius, desinit in lateraglottalis, laryngem clandens Nonus musculus, alijs quintum par, oritur à posticà guttalis linea & fibris transversis delata in ejusdem latera inseritur, laryngem claudens. Musculus ἐπιυλωττίδος in homine nullus est. Nam voluntariè in eo non movetur, uti nugantur aliqui; sed adfumtorum pondere deprimitur. In belluis autem musculis donatur ἐπιγλωττίς, quae perpetuae ciborum ingestioni inhiant, ruminant, & ἀπιγλωπτίδα praegrandem habent. In his verò alij musculi ab hyoide oriuntur, & in basin epiglortidis, quam attollunt, implantantur; (& hoc par pro quarto communi recenset Vesalius) alij siti sunt inter ἐτιγλωιττίδος tunicam & cartilaginem, claudentes. Cartilagines laryngis quinque sunt: quae in senescentibus aliquado instar ossium indurantur; unde aliqui suffocationis periculum in paribulis declinaverunt. Prima cartilago dicitur θυραειδὴς vel scuriformis, scutalis, clypealis peltalis &c.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
