# Anatomicae institutiones 237

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/237

a forma; quia intus cava est, foris gibbosa & prommens, magis tamen in viris, quam mulieribus: quia harum collum exaequant glandulae ad laryngem positae. Protuberantia illa in collo anteriùs conspicua dicitur Pomum Adami. In medio distinguitur lineâ, unde duplicem alij constituêre; cum revera duplex rarissime inveniatur. Secunda κρυκοειδὴς sive annularis, quia rotunda est instar annuli, & totam laryngem ambit. Est autem instar annuli Turcici: nam posterior pars est lata & crassa admodum. Vulgò innominata, quia antiquis absque nomine. Terria & Quarta alijs unica: sed si membrana exuitur, apparebit esse geminam. Dicitur ἀρυταινοειδὴς, guttalis, ob formam gut turnij vel ollarum parti, quà aquam effundimus: si duo processus partis superioris considerentur, qui juncti constituunt rimulam pro modulanda voce, quae alijs lingula appellatur, parva lingua, vel γλῶττις: vox n. non sit, nisi per transitum augustiorem. Annotandus hoc loco sinus; qui formatur inter guttalem & scutalem, à membranis π γ 3 ι . Fr Liber II. De branis cartilagines colligantibus: in quem, si fortè inter ridendum vel loquendum, ubi aperitur ἐππιγλωττις, mica panis vel aliquid ex potu incidit, tussis excitatur, quia contra spiritum fertur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
