Latin
CAPVT XV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 24
Unproofread scanNot analysed yet
oblongatur &angustatur, donec in angustum meatum &tenuissimum abeat, qui in communem ductum intestina petentem desinit. Ad cervicem observatur primò sinus quidam peculiaris, de inde membranulae vel valvulae aliquando binae, aliquando ternae, quae bilis regressum impediunt. Accepit folliculus fellis plurimos exiles meatus multivarus ramulis donatos, in epate inter cavae &portae radices disseminatis; qui posteà in unum meatum juncti bilem puram in veficulam advehunt: &haec ubi se exonerat in intestinum quotidie, rursum impletur, &sic deinceps. Venas duas accepit exiles ad nutritionem. Ergo bile non nutritur, ut vult Jubertus, Arterias exiles à caeliacâ quoque accepit: nervulum parvum vix conspicuum à sexti paris exili propagine epatis tunicam perreptante. Usus pilem flavam excrementitiam &puram (non excrementum cum sanguine mistum, ut renes) recipere, nonnihil ad tempus retinere, &postea expellere. Alterum bilis receptaculum est