Latin
DE OESOPHAGO
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 241
Unproofread scanNot analysed yet
Arterias a Caeliaca &trunco Aortae descendente. Connexio est in initio cum faucibus, &laringe, per tunicam oris, quae ipsi &ventricuso continua. Vertebris, tracheae, &vicinis partibus jungitur per membranas, ex dorsi ligamentis ortas. Quia verò spinae superjacet, ideo eo adfecto ropica dorso applicamus. Glandulosum corpus parte posteriore adnascitur, quod humorem suppeditat, ad imbuendam cavitatem, pro faciliori deglutitione. Substantia ejus ex triplici constat tunica, ut faciliùs distendi in longum &latum possit. Prima communis est cum vetriculo. Hanc malè alij à vertebrarum ligamentis, alij aplevra ortam volunt. Oritur inde autem, unde mebrana ventriculi est videlicet à peritonaeo nam continua est membranae ventriculi. Insigniter est tenuis &fibris quasi omnibus destituitur. Secanda est propria prima, externa, carno. fior, crassior &mollior est, ac si musculus perforatus esset vulgo rotundis &transversis fibris pertexta. lertia est propria secunda interna, quae est magis nervea, paulò subtilior &durior, culgò rectis &longis fibris praedita, Caeterum contra vulgarem hanc opinionem testantur oculi, internam esse transversis &circularibus villis effictam.