# Anatomicae institutiones 247

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CARVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/247

Cutis ergò in qua pili generabuntur, esse debet moderate sicca, ne pilus cauda suâ seu radice excidat; nec non moderato laxa & rara, ut penetrare pilus possit. Hinc per totam cutim, quia porosa est, pili oriri possunt, & habet etiam quilibet porus infixam radicem pilosam, si excipias volam manus & plantam pedis, quae partes ob motum & attritionem perpetuam carent pilis, & quia sentire maximè debuerunt. Hinc ex cicatrice quippe poris destitura; nullus exsurgit pilus. Efficiens est calor moderatus, fuliginosos istos vapores exsiccans, & foras in poros cutis protrudens. Haec tria jam explicata, praecipua sunt requisita ad pilorum generationem, vide, licet materia, locus conveniens & calor. Unde è contra colligi potest causa cal1. Quando mareria deficit. (viciei. 2. Quando cutis est ab ortu siccior, & postea magis siccatur, nec a parre aliqua vicina humectatur. Intelligendum

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
