# Anatomicae institutiones 252

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/252

Canescunt autem citiùs, qui capits velato incedunt, quia calor nequit eyem tari, sed obruitur & strangulatur que exstincto externus inducitur: hinc putredo canitier caussa, ut fiat canities, Q mopiam caloris nativi, quando non ita humores coquere potest, ut in juverute Et ultima atque tenuissima pars pilorum ubi calor minimus, maximè albescit. * Caeterum cur ex putredine humor albas oriatur, caussa est secundum Aristotelem, quia magna pars in aerem vertitur, qui terrenae & aqueae substantiae permixtus facit albedinem. Exhinc etiam liquet; cur homines citiùs circa tempora canescant, quia nimirum ibi magni & carnosi sub cure locatur musculi, qui ob humiditatem faciliùs putrescunt. Adde quod temporum ossa admodum sunt tenuia, ideoque calor extraneus facilè potest pervadere

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
