Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 254
Unproofread scanNot analysed yet
Laxè autem &cerebrum cingit, quam calvariam succingit; ut distantia aliqua intersit, sicuti pericardii à corde, ne ini pediatur Cerebri motus, qui systole &diastole constat; estque continuus. uti videre licet in capitis vulneribus; &nos non rarò hunc motum in vulneratis vidimus. Mirum ergo quosdam, etiam doctos viros, hunc motum negare velle. Connectitur autem cum tenui ineninge &cerebro per vasa; cum cranio. per fibras membranosas tenues, ex se natas, per suturas egredientes; &pericranium constituentes. Gemin. i est haec Meninx instar aliarum membranarum. Pars exterior cranium respiciens durior est, asperior &minoris sensus, ob cranium durum, quod tangere debuit. Pars interior lubrica est, laevis, splendida &candida, aqueo humore magis perfusa. Quadruplicatur, ubi cerebrum à cerebello distingvit, quo loco canes os habent cerebrum suffulciens, ne cerebellum prematur. DupliDuplitatur autem in capit is vertice. ubi cerebrum dividit in partem dexeram &sinistram: &quia haec reduplicatio parte posteriore latior est, &senim postea arctatur, ut falcis messoriae figuram repraesentare videatur, ideo ilsud corpus falcem vocant. Dum autem Falz. ita multiplicatur, constituit.