# Anatomicae institutiones 254

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/254

Laxè autem & cerebrum cingit, quam calvariam succingit; ut distantia aliqua intersit, sicuti pericardii à corde, ne ini pediatur Cerebri motus, qui systole & diastole constat; estque continuus. uti videre licet in capitis vulneribus; & nos non rarò hunc motum in vulneratis vidimus. Mirum ergo quosdam, etiam doctos viros, hunc motum negare velle. Connectitur autem cum tenui ineninge & cerebro per vasa; cum cranio. per fibras membranosas tenues, ex se natas, per suturas egredientes; & pericranium constituentes. Gemin.i est haec Meninx instar aliarum membranarum. Pars exterior cranium respiciens durior est, asperior & minoris sensus, ob cranium durum, quod tangere debuit. Pars interior lubrica est, laevis, splendida & candida, aqueo humore magis perfusa. Quadruplicatur, ubi cerebrum à cerebello distingvit, quo loco canes os habent cerebrum suffulciens, ne cerebellum prematur. DupliDuplitatur autem in capit is vertice. ubi cerebrum dividit in partem dexeram & sinistram: & quia haec reduplicatio parte posteriore latior est, & senim postea arctatur, ut falcis messoriae figuram repraesentare videatur, ideo ilsud corpus falcem vocant. Dum autem Falz. ita multiplicatur, constituit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
