# Anatomicae institutiones 265

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/265

Et id quidem manifestiùs fit inspicientibus Anatomiam piscium; ibi enim medullae caput & cauda insignis est magnitudinis, processus verò medullae velcerebrum admodum exiguum: cusis rei caussa est, quod pisces motu magis quam sensu utuntur ac si ad sensum plus conferat cerebrum vel cortex, ad morum plus medulla ipsa. Hinc pisces, quoad lensus, stupidi satis sunt, in motu verò satis agiles. Atque ex hac nora sententia verum erit; durius ad motum, mollius ad sensum corpusjfatere. MEDVLLA OBLONGATA oritur secundum alios a solo cerebro, secundum alios à cerebello. Sed utrumque principium (ut ita jam communi modo loquamur) obtiner Oritur enim quatuor radicibus seu Ta damentis: duo majora sunt, ab anterios cerebri vulgò dicti parte. Duo minorali cerebelli parte interiore. Ex unitis hisc videtur constitui spinalis medulla. Sed rectiùs fortè putatur, origines istas esse processus ipsius medullae, ut ante dis ctum. SUBSTANTIIA medullae oblongata paulò durior est quàm cerebri.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
