Latin
DE CAPITE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 276
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius vulgò dictus ventriculus, xima longa est priorum concursus, qui in centro quasi medullae cerebri formatur ob conjunctionem duorum truncorum rotundorum, à cerebro prodeuntium: meatus in se geminos habet, primum anteriorem deorsum ad glandu, lam pituitariam abeuntem, ut eo excrementa excludat: alterum posteriorem, membranà vestitum; quod foramen quidam anum vocant, sub natibus abit ad ventriculum nobilem, ut praeparata materia spirituum animalium in locum generationis, &quasi uterum intrare queat. Est hoc foramen nihil aliud quam spacium ex contactu truncorum quatuor spinalis medullae. Nates verò &testis sunt quatuor orBiculares prominentiae, quas in cerebro esse dicunt, quod falsum; portiones duas radicum medullae oblongatae à cerebello ortarum vocant nates; duas verò exiguas. radicum ex cerebro, vocant restes. Et hae partes sunt inferiores; istae supetiores. Sed ejusmodi nomina imponero parvi videtur momenti, uti &quando glandulam pinealem penem vocant, &fove- Peun. am aliquam inter eminentias oblongam Fulra. tulvam. Inter ventriculos priores dictos ac testudinis sedem, PLEKVS quidam reperitur choroidis, vel BETICULARIS Plexus chadictus, ex venis &arteriis tenuissimis reidi quid.