# Anatomicae institutiones 276

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE CAPITE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/276

Tertius vulgò dictus ventriculus, xima longa est priorum concursus, qui in centro quasi medullae cerebri formatur ob conjunctionem duorum truncorum rotundorum, à cerebro prodeuntium: meatus in se geminos habet, primum anteriorem deorsum ad glandu, lam pituitariam abeuntem, ut eo excrementa excludat: alterum posteriorem, membranà vestitum; quod foramen quidam anum vocant, sub natibus abit ad ventriculum nobilem, ut praeparata materia spirituum animalium in locum generationis, & quasi uterum intrare queat. Est hoc foramen nihil aliud quam spacium ex contactu truncorum quatuor spinalis medullae. Nates verò & testis sunt quatuor orBiculares prominentiae, quas in cerebro esse dicunt, quod falsum; portiones duas radicum medullae oblongatae à cerebello ortarum vocant nates; duas verò exiguas. radicum ex cerebro, vocant restes. Et hae partes sunt inferiores; istae supetiores. Sed ejusmodi nomina imponero parvi videtur momenti, uti & quando glandulam pinealem penem vocant, & fove- Peun. am aliquam inter eminentias oblongam Fulra. tulvam. Inter ventriculos priores dictos ac testudinis sedem, PLEKVS quidam reperitur choroidis, vel BETICULARIS Plexus chadictus, ex venis & arteriis tenuissimis reidi quid.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
