# Anatomicae institutiones 279

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/279

Ad latera musculis temporalibus anneduntur, in medio vero superne nonnihil distingvuntur, sed inferne ita consociantur, ut unus esse videatur musculus. Fibras habent rectas. Non ergo à Chirurgis transversim incidendi sunt, "ue pereat superciliorum elevatio. Quia vero frontis cutis arcte his musulis connascitur, ideo & frons, & supercilia moventur. Aliquando verò in occipito etiam duo adsunt musculi, curim capitis moventes, breves, tenues & lati, fibris rectis sursum in tendinem latum desimentes: hisce donati aliqui homines cutim capitis posteriora versus trahere possunt. CA

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
