Latin
CAPVT VII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 280
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. DE OCVLIS. OCuli ab oculendo vel occultando dicti, eò quòd sub palpebris occultem tur, sunt instrumenta visus conflaca ex humoribus, membranis, musculis, vasis aliisque partibus. Siti sunt in loco eminenti, cen speculatores in antris osseis periostio suecinctis, munimenti tutioris ergo. 4 Numero duo, qui in homine minimo intervallo dissident, &ob actionis nobilitatem atque perfectionem. (vndeRotundi; sed aliquantulum oblorigis Anguli duo constituuntur, ad orbitam oculorum, qui canthi dicuntur; iaterum major ad nasum, &externus minor ad tempora. Partes, in oculo &circa oculum variae sunt: aliae extra oculum, mumimenti caussa vel commoditatis, ut palpebre curm ciliis &superciliis, item carunculae in angulis: aliae sunt parres ipsum oculum constituentes, suntque adeps, muscali vasa, meum branae, &humores. Palpebrae sunt partes oculum regentes &claudentes. Constant ex cute, membrana carnosa, musculis, tunica, tarsis &ciliis: Ideo mollis est earum SUBSTANTIA. Calia. a *. ι